monumenta.ch > Plinius > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 89
{XXXVII} In oriente funes validos e foliis palmae fieri dictum est, eosque in umore utiliores esse. et apud nos vero palmis a messe decerpuntur. ex his meliora quae sese non diviserint. siccantur sub tecto quaternis diebus, mox in sole expanduntur et noctibus relicta, donec candore inarescant, postea in opera finduntur.